- MORTARIUM
- MORTARIUMVitruvio l. 7. c. 1. pro rudere pinsito et subacto, hodieque Gallis harenatum cumcalce. Sed et alveum, in quo subigitur harenatum, sic dixêre: inde et Galli ἀλετρίβανον sic vocant. Mortarium autem quasi moretarium, in quo subigebatur moretum; quod genus cibi intritam etiam vocabant, Gallis farce vulgo: unde intrita et mortarium, quô parietes farciuntur; in quod mortarium addebantur et fragmina caementorum, i. e. lapidum, vel parva caementa, ut exaliquot locis Vitruvii et Plinit constat. At rudus ipsum, quod mortarium appellat idem Vitruvius, ex saxis contusis componebatur: unde est, quod recentiores caementum pro intrita ipsa et ferrumine usurpârunt etc. Mortariorum Medicinalium et ad pigmenta pertinentium, meminit Plin. l. 36. c. 22. ubi quid Pigmenta sint, infra reperias. Ex his illa Graecis sunt ἰατρικαὶ ἀκόναι; quia ex ἀκόνις̔ i. e. cote, fiebant, ut idem Plin. asserit loc. cit. Nisi forte cotem, mortarii vice, terendis collyriis aptam intelligas, ut sunt hodie ac vocantur marmora, quibus colores suos terunt ac diluunt Pictores. Haec iisdem Ψωγράφων θυΐναι. Vide quae hanc in rem pluribus commentatur Salmas. ad Solin. passim, et supra ubi de Etesto lapide: uti de Pharisao mortario, infra voce Pharisaei.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.